# Poemata 4.33

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ad Albertum Murram Stoicum. Ode XXXIII. Verae Divitiae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/4.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/4.33

Sunt in tabernis ac stabulis opes,
Foedumque cellis crimen olentibus.
Et in Deorum fulget Ara,
Et cavea meretricis aurum.
Tam latro nummos, quam patriae pater
Fert in crumena, nec magis integer
Ac castus argento sacerdos,
Quam fruitur sceleratus augur.
Quod si potentes illecebris forent,
Alberte, verum Divitiae bonum:
Illas haberet sola Virtus,
Sola daret;neque sic profanis
Concederentur mentibus, ut sacris.
Passim frequenti ridiculum foro
Plebeia mendicaret aera
Flagitium; vacuusque culpae,
Iret per omnes plenus opum vias.
Sic ergo tecum: cur inhio lucris?
Quam magna certatim ferentem
Numquam animo meliore possunt
Donare, quam sit: sed neque reddere
Ablata peiorem? An vacuas manus
Mens plena non compenset, auro
Nobilior? Satis est agellus
Desideranti quod satis. Unice
Possessus a me sufficio mihi.
Quid plura quaeram? Parva si sunt
Optima: si bonus ipse praesto.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
