Latin
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ad Virginem Matrem. In Crypta Monacensi propitiam. Ode XXXIV.
Jacob Balde, Poemata 4.34
Unproofread scanNot analysed yet
Te licet, Virgo, decuisset arcus:
Qualis immani Latiae coruscat
Urbis in templo; crocei sive pingit
Nubibus Iris.
Hic tenebroso tamen in recessu,
Parva contentam facilemque tecti
Ara sustentat; modicaeque gaudes
Nomine Cryptae,
Qui sit, o puri sata luce Solis?
Plurimum gaudes aditu sacrae
Caliginis pleno, bene quam replevit
Entheus horror.
Testis Oetingae celebrata sedes,
Noctis arcanae pretio verenda:
Quaeque famosum nemus Helvetarum
Reddit Eremus.
Anne, quod sicut Cedarena pellis,
Ipsa fis pulchro quoque nigra vultu;
Decolorantis nimios Olympi
Passa calores;
Anne servorum domitura fastum.
Nunc quoque Ancillam Domini professa,
Culmen Aularum, radiosque, et aurum
Sponte remittis?
Forsan, ut nobis adimas pudorem,
Et scelus toto fateamur ore,
Amoves lumen, nebulaque sepis
Iudicis iram.
Quidquid est, taleis tenebras amamus.
Dulcis obscurae placet Aedis umbra.
Prae palatino mihi ridet iste
Augulus Horto,