Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ode XXXVII. Auctor comite socio Iodoco Birro, Constantinopolim perlustrat
Jacob Balde, Poemata 4.37
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ergo Bizas, quod video, mare
Extrema Thracum ductus ad ostia:
Istamne Constantinus olim
Memnoniis habitaverit oris
Metatus Urbem! Vertere, navita,
Remisque retro pelle liburnicam.
Erramus in portu. Sed alnum
Nec nocet applicuisse terris:
Visamus Urbem. Proh rapidae vices,
Fatique cursus! Heu volucris rota,
Orbisque Fortunae per Orbem
Lubricus, ac facilis moveri!
Nempe ille tanti Conditor Imperi,
Iodoce, Romam condidit alteram
Dotalis Aurorae rubenti
In gremio, stabilemque fixit:
Ut Turca tanto splendidius suas
Fundaret arces! Quod poterit fretum,
Quae spuma nitri, vos Achivos,
Teque Palaeologum lavare!
En: quo rebelles error, et impia
In numen egit seditio! Iacent,
Iacent avita sede pulsi.
Qui tumidos prius ac feroces
Iusto Gelonos Marte subegerant;
Gemunt subacti, quos tremuit nigra
Et alba Thetis; iam flagellat
Argolico rube facta tabo.
Figuntur altis crimina turribus:
Adversa Soli culmina fulgurant:
Lucent adoratae per arcus
Innumeros simulacra Lunae.
Eheu! quot annos pulcraque secula
Dies nepotum perdidit unicus!
Segnis Dragones quam verendi
Canitiem violavit aevi!