Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ad Thomam Marinum a Suecis vulneratum et spoliatum. Ode VIII.
Jacob Balde, Poemata 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Non si Deorum exercitus insolens
Increvit astris, propterea caput
Subduxit Atlas; et gravatum
Questus onus, petiit levari.
Ferenda moles: dones in Herculem
Caeli columnam sidat idoneam.
In te resistentem minaci,
Cuncta licet ferat arma contra;
Fortuna nullum ius habet improba.
Nam nec beatum, nec miserum facit:
Sed esse, congressu repertum
Detegit, opprobriisque vexat
Tunc, cum subegit. Cui potuit semel
Nocere, numquam magnus erat. potes
Felix haberi; si, Marine,
Quae tua sunt, aliena credis.