# Poemata 4.8

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ad Thomam Marinum a Suecis vulneratum et spoliatum. Ode VIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/4.8

Non si Deorum exercitus insolens
Increvit astris, propterea caput
Subduxit Atlas; et gravatum
Questus onus, petiit levari.
Ferenda moles: dones in Herculem
Caeli columnam sidat idoneam.
In te resistentem minaci,
Cuncta licet ferat arma contra;
Fortuna nullum ius habet improba.
Nam nec beatum, nec miserum facit:
Sed esse, congressu repertum
Detegit, opprobriisque vexat
Tunc, cum subegit. Cui potuit semel
Nocere, numquam magnus erat. potes
Felix haberi; si, Marine,
Quae tua sunt, aliena credis.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
