# Poemata 4.9.135-164

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Omniparentis Naturae iusta querela adversus ingratos mortales. Ode IX., lines 4.9.135-4.9.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/4.9.135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/4.9.135

Quae Capri libant, cava sunt et ipsa
Pocula capri.
Faginam nullus sibi sumit ansam
Plenus Auctumno rapitur smaragdus.
Cyprium gemmis bibitur merum
Gemmaeque bibuntur.
Altius tectis pumili Laconum
Marmor attollunt. Lacus in cubili
Vitreo fumat, volitantque supra
Culmina silvae.
Caedit iratus mare Rex flagellis:
Tergus urenti sua tela Soli,
Aeoli buccis colaphum minatur,
Et mihi fustem.
Quo ruis, curvum pecus, o pusilla
Portio terrae? Tibi sic origo
Excidit testae, cinis et favilla et
Ventus et arva?
Heu, parum tuto vetitis inhaeres,
Meque contemnis, male sana proles.
Cur ad occasum properas ab ortu,
Marte relicta?
Testor aequaevam Themin, et sequentem
Crimen a tergo Nemesin: Dolebis.
Has time iustas, memoresque fandi
Atque nefandi.
Haec ubi moto Dea fata luco:
Tristis in sese penitus recessit.
Ast meum canis rigidus caput
Circumstetit horror.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
