Latin
Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Corona Regia Tegumentum Humanae Miseriae. Cum, Anno MDCXLI ex Hispania, Italia
Jacob Balde, Poemata 5.10
Unproofread scanNot analysed yet
Esse quid hoc dicam? Laceri quod fragmina Mundi
In ipsa Regum torqueat
Martius ora furor!
Inde cicatrices diademataeque resultant
Molesta frontis tubera,
Purpuraeque notae.
Quae licet a gemmis, Indorum more, coruscent:
Non et minoris saucio
Caussa doloris erunt.
Ut video, non ad splendorem inventa Corona est.
Necessitatis vinculum
Vulnera facta tegit.
Imposito Reges exorna, Iuppiter, auro:
Tu Phoebe, lauro mollius
Tempora cinge mea.