# Poemata 5.10

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Corona Regia Tegumentum Humanae Miseriae. Cum, Anno MDCXLI ex Hispania, Italia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/5.10

Esse quid hoc dicam? Laceri quod fragmina Mundi
In ipsa Regum torqueat
Martius ora furor!
Inde cicatrices diademataeque resultant
Molesta frontis tubera,
Purpuraeque notae.
Quae licet a gemmis, Indorum more, coruscent:
Non et minoris saucio
Caussa doloris erunt.
Ut video, non ad splendorem inventa Corona est.
Necessitatis vinculum
Vulnera facta tegit.
Imposito Reges exorna, Iuppiter, auro:
Tu Phoebe, lauro mollius
Tempora cinge mea.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
