# Poemata 5.13

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Ad Matrem Jesu sub Cruce. Ode XIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/5.13

Infanda pateris, Virgo: stas sic tamen.
Crucemque fulcis pectore.
Amicus, hostis, vir, puer, iuvenis, senex,
Et natus ipse sauciat.
Visam videntem, visus ac videna premit
Maerore ineluctabili.
Tormenta vires ipsa consumunt suas,
Dum tritis ubertas stupet.
O ad dolendum Mater olim non rudis,
Nunc Mulier. Hoc deerat malis.
Ah, quae procella se maris falsi tibi
Contrita Virgo comparet!
Amara vivae plangis invidiam neci.
Fert terra corpus debile:
Sed mens in alto fixa pendet Stipite,
Sugitque mortem filii.
O moesta luctum, Domina, mecum divide:
Nec parce multum supplici.
Per vulnus animae, quod sinu sub intimo
Praesagus ensis condidit;
Vivosque stantis oro manes Funeris,
mei doloris numina.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
