Latin
Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Dialogus Voluptatis et Constantiae. Exemplo Horatii in lib. Epod. Od. XII. inter, lines 5.16.53-5.16.99
Jacob Balde, Poemata 5.16.53-99
Unproofread scanNot analysed yet
Sed finge posse: cur velis? Tamen iuvat
Saevitia facilis, et madentes lacrimis
Rudibus timores, et decens licentia,
Gratusque pallor, atque iucundi metus.
Huc huc sopores, quotquot estis, Gratiae:
Instemus operi, ludicrumque transfugam
Byssi recentis vinciamus compede.
Aglaia, myrto necte crines uvidos:
Thalia collum cingat, Euphrosyne latus.
Super ipsa totam mollis infundam Cyprum.
Continentia.
Aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta Dignitas Continentiae, serena et non dissolute hilaris et cetera. Et non poteris, quod isti et istae? An vero isti et istae, et cetera.
Canidia turpis, publicum Mundi malum,
Effrons Voluptas, parce vocibus sacris
Infixa caelo devocare sidera.
Spargis venenum, quod nec Alcides bibit
Vestitus atro munere uxoris suae:
Neque aut Jolcos misit, aut Hiberia.
Circe valenti carminum sono potens
Induere seris remiges Ulyssei;
Absiste tandem, teque luci subtrahe.
Huc noster, Augustine, conversos refer
Huc tristis oculos, et per aetherium mare
Puerumque coetus ac Puellarum vide,
Anusque viduas, et verecundas nurus:
Quas nulla turpis cepit insolentiae
Cupido. Tu non poteris, heu timidum genus,
Quod isti et ista? An isti et istae ferrei,
Aut quae tremiscis, viribus nixi suis
Vicere fragilis blanda Naturae mala?
Deus Deorum me volentibus dedit
Morum magistram; meque praescit choro
Agnum sequenti per Sionis pascua,
Quocumque passu laneo figit pedem.
Dignos et ipsa mentis igneis excito,
Casto decore sobrioque pulchrior:
Nec vero sterilis, signa Mundi suspice:
Quot astra cernis, pura cum nox albicat,
Tot pario natos de marito Numine
Fecunda Mater, liberos similes mihi:
Serena frontem, sparsa florentes comas,
Et virginali vincta zona gaudia.
Pars in virenti colle vellus aureum
Pectunt ligustris, et protervia rosae:
Pars astra nectunt et capillis illigant.
Invito: sequere si coronari cupis.
Expando plenas liliis ad te manus.