# Poemata 5.17

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Ad Andream Garstium Mariaemastiga. Ode XVII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/5.17

Quid tibi vis, Garsti, balatronum digne catasti,
Afra animos immitior angui?
Cui furis indomitae monstrum memorabile buccae,
Non aequet quam plumbeus Auster.
Nympham canto meam. Nisam cantat alter, et alter
Usque suam Pholoen. Quis Amyntae
Invidet arguta resonanti Phyllida canna?
Quis Mopsum vetat esse poetam?
Atqui nostra Deas forma supereminet omnes,
Ut cedrus despectat aristas.
Ambrosio talos vertice nullus Ad imos
Naevus ebur vitiat Marianum.
Purpureus sed enim radiet quod Matris in ore
Filius: haec similem sibi natum
Apprimat, ut lenis hederis astringitur ilex;
Paene crepas: utinamque crepares!
Malles scurra tuam cantari Deianiram.
Perge scelus, miser esse: dolore
Si cupis, augebo stimulis inamabile votum:
Nam Dominae plus laudibus addam.
Et modo populeis mandabo nomina truncis,
Vere novo crescentia late.
Aurifluis modo lemnisicis encomia cingam,
Astra super ducentibus Horis.
Nec prius absistam tactis ad carmina nervis
Virgineas percurrere dotes:
Quam tuae prae rabie rumpantur, et ilia latrent,
Sicanios imitata molossos.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
