Latin
Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Ad Wolfgangum Mirisium. De Gymnosophistis Indorum, quos Brachmanas vocant. Ex, lines 5.18.131-5.18.156
Jacob Balde, Poemata 5.18.131-156
Unproofread scanNot analysed yet
Semel negatum, contumaci cymbalo
Negabit imperterritus.
Ab usitata si recedit semita,
Mulus tenetur auribus.
Aut in patentis atque nodis hispidi
Dumeta Sacci truditur.
Stridere non cessabit anser, ni prior,
Qui provocavit, desinat:
Circumque densos spinae litis rubos
Amissa ploret spicula.
Ne vel iacens credatur esse sub pede,
In ore versat grandinem.
Qui in triumphum ductus, infesti tamen
Decerpit hostis sibila;
Adhuc severus, et minarum turgidus,
Plenusque bellis Thraciae.
Mox more Parthi Thraciae vibrantis fugit,
Vel murmur, his absentibus:
Exaudiendus, ceu soporandum mare,
Quod ultimo fluctu salit.
Aut quale frangunt nubis impulsae sono
Extrema se tonitura.
Utrique donec ravis imponat modum,
Et scamna risu palpitent.
Wolfgange cessas? Rideamus nos quoque
Torpor nocet pulmonibus.