Latin
Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Ataxia nostri saeculi sive Mundi ad occasum vergentis signa. Ode XX., lines 5.20.1-5.20.49
Jacob Balde, Poemata 5.20.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
Ultima iam venit Fatis urgentibus aetas,
Suoque pronus Orbis impulsu ruit.
Me non vana queri, testis, discordia rerum:
Quae turbat huius prima molis foedera
Insuper immanem portendunt omnia casum,
Priusque nulli monstra visa seculo.
Vidimus ardentes mediis in nubibus hastas,
Lateque coelum flammea incensum iuba.
Vidimus adversam Soli concurrere Lunam,
Thebana fratres sicut olim ad moenia.
Vidimus in stabulis vitulos saltare marinos,
Iunctumque damis et capellis Protea .
At loca Tritonum Satyri petiere bimembres:
Qua se Sicano Scylla committit freto.
Atque adeo in silvis cantare auditus Arion:
Delphinas inter flere carmen Orpheus
Latravere boves: humano more locuti
Canes feruntur cum lupis: hi cum grege.
Intremuit vocale nemus migrantibus ornis:
Cecinere volucres, quaeque voce non sua.
Oceanus tumuit nullo maria ima movente,
Et absque simul Boreasque, Eurusque, Notusque;
Nulloque potuit unda fluctu surrigi.
Ipsi etiam patrem venti sprevere rebelles,
Sortemque flandi sede mutarunt nova.
In pluviam siccae solverunt vellera nubes:
Caelo tonanti nullus insedit vapor.
Sparsus sanguinei tetro Phaethontis odore
Rubrae viator monstrat exta grandinis.
Sunt, qui de curru narrant cecidisse Booton,
Ursamque vetito proluisse gurgite.
Aestas vel calvos montes, vel frigida canos
Hinc fronde verna nudat, hinc tegit nive.
Pluribus in templis sudantia marmora plorant;
Eburque falso rore maculosum gemit,
Dissona in Herzynio strident oracula luco:
Moravas per urbes aera sponte tinniunt.
Turribus Alsaticis visus consistere bubo,
Medium sereni Solis irritans diem.
Enceladum movisse latus Trinacria sensit:
Non una reducem Sponsa raptorem timet,
Sulphureos crines, piceataque stagna Vesevi ,
Afflata quoties iam bibit Neapolis !
Se quoque subductis fugitiva Calabria campis
Amisit, exsul orbis, et sui prope
Turba supra pennas, veluti per plana, cucurrit:
Toto recedens vanuit fundo lacus.
Nec procul Elysia reppererunt pascua valle
Armenta surdis mersa cum pastoribus.