# Poemata 5.7.1-58

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Ode VII. Origo arboris Tiliae, ante Sacellum Oetingae stantis., lines 5.7.1-5.7.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/5.7.1

Est aliquid, lepidam post funera vivere vitam.
Rem canto dignam Vatibus.
Quae viret Oetingae, spatioque indulget, et auram
Inumbrat arbor frondibus:
Non habet enatum nemorali semine stemma,
Ut fagus, ilex, fraxinus.
Funus erat quondam tenerae non villae puellae,
Densam renodantis comam
Illa per Alsatiae celebris pulcherrima terras,
(Ferunt Tabernis editam)
Vicerat insignes formae certamine Nymphas:
Pomum dedisset et Paris.
Accessit Romana decus facundia pulcrae,
Pectusque plenum Palladis.
Nam Pater et Genetrix Latio sermone solebant
Miscere verba Teutonum.
Qualiter et Morus datur assuevisse Britannus
Musis dicare filias.
Tulliolae Marci poterat par Nata videri,
Materque par Terentiae.
Dicta tamen balbae Tilia est, non Filia, Matri,
Totique post vicinae.
Id vitium linguae, quia molle, decebat utramque,
Ludentibus praesagiis.
Filia, mutatum fecit cui litera nomen,
Silvas amabat unice.
Hoc quoque de Divis visa est habuisse novenis.
Novena dici dignior:
Cruda maritalis flammae, glaciataque voto
Quascumque contra nuptias.
Saepe Parens dixit quando dabis ire nepotes
In nostra pronos oscula?
Saepe reluctanti vestitus detulit auro
Non grata leno munera.
Perstitit, ut rupes: vimque versata virilem
Vergente fugit Sidere.
Fugit, ut intonsum iuvenem Peneia Daphne,
Ceu Naxio furens Deo.
Ignoto demum longinqua per avia calle,
Per saltuum discrimina,
Sistitur Oetingae: quo tempore Phoebus Eois
Evoluit axem fluctibus.
Hic almum perfusa diem, simul ignibus arsit
Viso Deae sacrario?
Tota simul Statuae claris admota tenebris
Caeleste lumen imbibit.
Haec faecum: me nulla loco divellet ab isto
Ferri procella Norici:
Nullus ab Hyrcana nutritus tigride miles.
Potorve equini sanguinis.
Virgo, decus rerum, minimos dignata recessus
Implere blando Numine;
Aspira trepidique fugam miserare pudoris.
Stat hic iacere, et emori.
Exin, per nemorum tractus hortosque vagata
Aram coronavit rosis:
Populeaque coma fagisque instravit opacis,
Faunos latere callida.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
