Latin
Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Propempticon Amico datum, deserto melioris vitae proposito, ad profanam, lines 5.9.1-5.9.62
Jacob Balde, Poemata 5.9.1-62
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo, proterve, te tuosque deferes,
Mutatus ut Chamaeleon?
Qui nervus, eheu, quod ligavit fascinum,
Quae nigra rhombi licia!
Non revocat ille; cui Cometae militant.
Et sidera arcanum pavent!
Non ille: qui te fixus infami trabe
Clavis in altum sustulit:
Nec illa: cui votivus audebas cliens
Iurare verba splendida!
Revolve noctem: cum Sodalium comes,
Aut iunctus serenis se figuris explicat
Mundi volumen igneum;
Claris ut Aether litteris scriptus patet,
Stellis relucens aureis!
Volat sagitta: vultur in lyram cadit:
Hinnit per astra Pegasus.
Cerno ligatas dulcis Andromedae. manus,
Cerno coronam Theseos:
Pavidoque leporem vix micantem lumine
Subter pedes Orionis.
Armatus huius splendor, et rursum illius
Delectat imbellis nitor.
Hic ille Python, squamei qui fluminis
Instar per Ursas labitur!
Quam fixus albam servat Arctophylax feram
Ne proluat caput matri!
At nec minoris eminet curae vigil
Custos caprarum Myrtilus.
O ambulantis nil terrentia!
Salvete facili circino ductae faces,
Pictaeque Naturae croco.
Haec quantus olim nocte suda quam ferox
Iactante monstrabas manu!
Nunc totus oculis ille decessit decor
Poscentibus collyria.
Praefers Olympo seu Citheronis iugum,
Seu montis Idaei nemus.
De cuius atro fluxit ore viperas
Furoris istud poculum?
Moerimne vidit obvium prior lupa
Quod suspicamur: an lupus?
Si nuptiale forma philtrum miscuit,
Dic: qua cales Ogulnia?
Haec me loquente, ter quaterque sternis.
Fortasse non ab alliis,
Sed ex honores fervidi nasturtio
Sublime commotus gemis
Placent tiarae: gemmeus vertex placet,
Magnique turbo nominis.
Et tam videri, quam videre iuverit
Alto reclinatum toro
Iam mente sorbes pulverem ,sonantibus
Rupturus Aulas ungulis.
Iam pictus extra ducitur currus fores,
Manditque frena quadrupes.
Imaginoso tinctus erras somnio,
O nauta sicci littoris:
Interque vota cor tuum scindentia
Immane quantum falleris!
Incide venam, spesque putres eice,
Quae pectus exsurdant tuum.