Latin
Iacobi Balde e Societate Iesu Silvae Lyricae. Liber I. De venatione. Ad Nicolaum, I. Venandi voluptatem, et severam, et castam esse.
Jacob Balde, Poemata 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cui non placeat venatum vita Dearum,
Frondosa circum Maenala?
Huc pulchre Diana ferox; comitesque Dianae,
Adeste, succinctae togam:
Flava Leontodame, Britomartis fusca, Lycaste
Velox et opis caerula.
Huc de more plagas, huc gressum tendite, Divae,
Formosa nudae brachia.
Castus amat silvas. Nam tu quoque casta iugalem,
Dictynna, spernis annulum.
Quod sua misceri venantibus otia nollet
Ignava Nympha Salmacis;
Molie pecus facta est, et Virgo desiit esse,
Et vera pene femina.
Castus amat silvas Veneris nos fallimus igneis,
Clavumque clavo pellimus.
Nos Eryci, Delon, Cynthum praeponimus Idae,
Sudumque coelum fornici:
Tota fuit quondam nostrae Germania mentis,
Assueta capto vivere
Noster et Hippolytus: qui, ne Venus ureret, arcum
Elusit arcu Cyprium.
Innocuum rus est plus peccat in urbe Cupido,
Puer fera nocentior.
Antithesis.
Ad cui Venantem nec laeta, nec integra semper
Conditio, seu vita placeret?
Castus amas silvas sed et haec non unus adulter,
Et leno sceleratus, amarunt.
Venator Perdix, nemus incestavit eodem.
Quo Thebas rex Oedipus igni.
Ilice sub densa (fertur monstrasse puellae)
Corrupit te Iuppiter, io.
Castus amat silvas. Sed non sunt omnia silvae,
Quae viridis tegit abdita saltus.
Saepe sub arboribus Tros et male conscia Dido
Fraude latent Iunonis iniquae.
Regina exstructae muros Carthaginis intra
Non legitur solvisse pudorem.
Vix egressa fuit: cum totum abolere Sychaeum
Suasit amor, specus, horrida grando
Exsulis Iliaci demens complexibus arsit,
In Manes periura sepultos
Hinc lacrimae atroces, mortisque insana cupido,
Et sanguis de pectore fluit.
Quid prodest, urbem fugisse, urbisque nefandas
Ferre faces et crimina secum?
Insectata foris cervos, currebat et ipsa,
Cerva velut grave saucia telo
His capta est Phoenissa plagis, quibus ipsa volebat
Implicitam concludere praedam.
Quae tulerat crispata manus venabula, pressit
Letali praecordia ferro.
Non quia formoso cultu succincta Diana
Virginei depingitur oris:
Quisquis in eiusdem iuravit cornua, caelebs
Continuo dormire probatur.
Pingeris num gens Satyris magis ulla petulca?
Omne tamen nemus incolit illa.
Quis nescit Dryadas? meretrix an notior ulla?
Non urbes, sed rura frequentant.
Glaucus Amimonen nemorum vitiavit in umbra:
Et pharetram gestabat, et arcum.
Ipse aper impurum vindex percussit Adonin ,
Flente licet sua Cypride damna.
Poemenis et Sticte, fuerant ex Arcade matres,
Et Theron, et nobilis Alce .
Atqui venari labor est: Venus otia mavult,
Et thalami stertentis olores.
Sed quondam et saevit Venus irritata labore,
Et vires capit ignea cursu:
Atque aliquam somnum refugit, doctamque quietem;
Parnassum, Musasque perosa.