Latin
Iacobi Balde e Societate Iesu Silvae Lyricae. Liber I. De venatione. Ad Nicolaum, XV. Scientiam Physicae ferinae, penes ingenia Venatorum esse.
Jacob Balde, Poemata 6.14
Unproofread scanNot analysed yet
Scire iuvat, quo se genio tuentur et astu;
Quos fera quaeque dolos
Evocet inclusos villis aut pellibus. Omnes
Hostibus invigilant;
Bellaque noverunt et convenientia tela.
Haec fodit, illa secat.
Haec punctim, caesim ferit: fugit ista nocentes,
Parthia, more tuo.
Altera, si circum iaculis urgetur iniquis,
cunctaque septa videt;
Sese offert, strictosque acuens interrita dentes,
Fulmen in ore coquit.
Quam diversa canum sunt irritamina! Odorum
Qualis avarities!
Subsessor clamore premit, cursuque ecutor:
Nasus ubique sagax
Viscera cum praedae dispersa iacentis in orbem
Depopulanda damus;
Credas infestos Furiis gaudentibus Orci,
Accumulare globum,
Ira plus aliquid saevaque cupidine latrat
Luxuriosa fames.
Praeterea longo nos plurima discimus usu,
Eruimus solo:
Quae nec Aristoteles sciri, nec Plinius, orbis
Fossor uterque, dedit.
Sola tuens oculis noto vestigia signo,
Protinus augur ero:
Coniciam sexum, pecus haec est femina: trimi
Haec simulacra mares
Impressere solo. Fera parturit ista: sed illa
Plenius uber habet.
Ardua quot ramos protrudant cornua; cervus
Indicat ungue pedis.
Inspectis pecudum fibris, Etruscusaruspex.
Scire futura petit.
Certius hoc possum, sumptu leviore Sorori
Cedat Apollo suae.
Antithesis.
Interea, dum se praefert Titania fratri,
Oreades Tritoniae;
Dum Psecas, et Crocale, Phialeque, Hyaleque, Nipheque,
Rhanisque Musas posthabent:
Blanda quidem cerebro, sed vasta mole trabalis
Inserpit ignorantia.
Ars iacet in tenebris: nullae celebrantur Athenae;
Cirrhaea squalent atria
Quae demum laus est, ex ungui discere cervum,
Quot lustra iam transmiserit?
Si vitreis Magni Senecae specularibus usus
Tuas videres belluas:
Maius in immensi lucem se mitteret aevi
Nomen sonandum posteris.
Intus, si nescis, intus stabula alta ferarum
Vicina sunt praecordiis
Hic timidi lepores, et vota canina vagantur,
Et ganniens audacia.
Hic lupus, hic ululat mens insatiabilis auri:
Hic est fames Lycaonis.
Hinnit amor: videas saevos mugire dolores:
Irae iubatae rugiunt.
Spes saliens micat aure, aut desperatio latrat,
Et cuncta rumpit retia
Mentis agrum viridem saetis obducta voluptas
Radicitus depascitur.
Has, Nemerode, tuis pecudes configito telis.
Haec utilis venatio.
Ad claram studiis Famam Sapientia tendit,
Intra Librorum curiam:
Unde bonam capias mentem, discasque secundis
Perferre rebus prospera:
Et subitos contra fluctus, adversaque Fata
Firmare pontem pectoris.
Rerum occultarum primas ab origine caussas
Inquire rosis unguibus.
In puteo tepeat cur Bruma, et frigeat Aestas,
Vicesque gratas misceant.
Qua vi naturae ferrum lapis attrahat ater
Connubiale pabulum.
Quis Ventos per regna ferat spirabilis aer,
An buccinae sint aeris.
Neptuni glaucos qui frenet Luna iugales,
Aestumque deducat maris.
Involitent aurae flaventes ora cometae;
An Martis aulam transmeent.
Annus innato mutet Sol ordine cursum,
An Mens gubernet adsita.
Car aliquae tingi formident aequore stellae,
Quaedam fretis se proluant.
Talia Venator novit rarissimus. Ollae,
Focus, cubile, porticus.
Et Dominus; redolent alpinas omnia silvas.
Fauni tuentur ianuam.
Ad putrem Fauni ducunt siphonibus undas:
Fauni dant manibus gelidam mantilia Fauni.
Est Faunus instar omnium.