# Poemata 6.15

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Iesu Silvae Lyricae. Liber I. De venatione. Ad Nicolaum, XVI. Optimum venatorem, optimum sui corporis esse medicum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/6.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/6.15

Non ego Philyriden, tumidumve Machaona supplex
Ac tremulo sermone lacessam;
Ut iuvet, et morbis vires instauret abactis:
Hippocrates procul este tyranni
Felix, qui numquam crudelibus indiget herbis.
Aut tristis libamine succi!
Sanus ergo, corpus patulis exerceo campis:
Nec patior mala semina mortis
Crescere, funeream poscentia denique falcem.
Me proles Epidauria curet?
Ludendo , melius medicas eludimus artes.
Non vincit Libitina Dianam.
Qui studiis intra pallent? Ergastula clausi;
Inferiis debentur et umbris.
Collapsae facies, atque infestina putrescunt;
Liberior venatus servat vitalia motu,
Et pravis humoribus obstat:
Ne bellum moveant animae; ne moenia, corpus
Ex pugnent, ac pectoris arcem.
Venatu floret sanguis, mensuraque venae
Laetitiae spirante movetur.
Frugalem pretiosa penum commendat orexis:
Hausta sapit de flumine lympha.
O nemus! O liquidis rorantia fontibus antra!
O gelidi formosa Lycaei!
Me procul in virides sepostum ferte recessus.
Me vestris abscondite silvis.
Antithesis
Parca voluptatem manus, appensamque bilanci
Commendat usus rarior.
Quod nimium, semper nocuit: mediocria prosunt:
Librata durant fortius.
Non ego defixum pluteis allidere pectus
Noctu diuque suaserim:
Sed neque more ferae rapidos intendere cursus,
Et aemulari capreas.
Venator, quem nota semel sua cepit Enyo,
Furorque dulcis imbuit;
Fertur in immodicum, fusisque exundat habenis,
Mansueta damnans otia:
Et sitit et vigilat: tandemque aetate fatiscit
Non illaboratus senex.
Quod miserum! Duros fractus licet egerit annos,
Insomnis, et sub pellibus:
Declivem curvo cum portat vertice vitam;
Dolet, dolendus nemini.
Austeras hiemes tamen, et tulit ignea coeli:
Sudavit, alsit, corruit.
Sed quia Virtutis non haec toleravit amore,
Ridetur in dispendio.
Caesareos quae movit equos in vulnera Sueci,
Audax mori pro patria:
Publica tractavit toto assurgente senatu,
Fidem talento praetulit:
Illa, vel in morbo laetabitur, illa senectus
Extendet aevum laudibus.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
