Latin
Iacobi Balde e Societate Iesu Silvae Lyricae. Liber I. De venatione. Ad Nicolaum, XVIII. Dithyrambus venatorius, feriis augustalibus cantatus Eberspergae, Anno M, lines 6.17.78-6.17.150
Jacob Balde, Poemata 6.17.78-150
Unproofread scanNot analysed yet
Cum repente suscitatus memet ipsum rideo.
Tertius: Me tristis, inquit,
Morpheus succendit ira,
Miscuitque caede somnum.
Hinnulum fixurus erro:
Rebar occidisse Natum.
Funus una, luctus una, noxque tetra vanuit.
Rupe, quartus, ex acuta
Forte contemplabar arva.
Praeter hostis ibat agmen.
Inde Suecos tot peremi,
Quod superne saxa ieci,
Obtulique devorandas plumbeas acanthides.
Talibus se feriati
Provocant, falluntque tempus.
Ante viva, viva pone,
Viva, iuxta manat unda;
Limpidique per lapillos,
Perque gramen, ore fontes murmurant argenteo.
Inter haec plumis superbae
Alites cantare pergunt.
Magna caesim, parva punctim
Verberant decenter auram:
Cuius ictus et querelas
Oscinum iucunda mater temperat Symphonia.
Inter haec et flabra ludunt
Mollium Favoniorum;
Excitantque ventilando
Arbores garrire doctas.
Fabulantur, ac vicissim
Nescio quid de suismet blaterant cunabulis.
Quae loquantur, nemo novit
Praeter illos, quibus Apollo
Mysticus secreta pandit.
Pinus,ulmus, robur, alnus,
Aesculique populique.
Improbas Nasonis artes exsecrantur Itali.
Haec susurrat; se fuisse
Feminam, nunc esse fagum.
Ista narrat, ut procantem
Fugerit conversa caprum.
Sola Baucis cum marito,
Exuisse laeta rugas, obstrepit rixantibus.
Otio satis repensi
Sunt labores. Surge tandem,
Pigra venantum Corona.
Surge; se propinquus infert
Imperator, cuius aeri
Imputas amoena pacis arma, lusum, proelia.
Protinus Corona surgit:
Itur in seposta silvae;
Tesseraeque militares
Dividuntur a tribunis.
Aestuant spes et cupido;
Et pavore laeta pulsat gratus horror pectora.
Ductor exin in virenti
Veste totum cogit agmen:
Silviusque mitiora
Bella fervens auspicari,
In chaos vocale guttur
Solvit, et tumultuosi clamat instar Stentoris.
Frondeam stans ante scenam,
Intonare iussus ambas
Hinc et hinc occludit aureis.
Tum caput siticulosum
Elevat, pedumque calceis;
Ceu canora vox ab imis attrahatur ocreis.
Nec diu cunctantur intus,
qui ferarum claustra servant:
Sed caninis evocati
Faucibus responsa mittunt;
Hostiumque cognitorum
Ordines, exercitumque Silvio denuntiant.