Latin
Iacobi Balde e Societate Iesu Silvae Lyricae. Liber I. De venatione. Ad Nicolaum, X. Fortissimum quemque militem, Venatorem fuisse.
Jacob Balde, Poemata 6.9
Unproofread scanNot analysed yet
Si recte memini; magni Chironis alumnus,
Et generosus Abas,
Laudantur a venabulis.
Pergama qui fundo subvertit, et Hectora curru;
Fertur amasse nemus,
Senisque rupem Thessali.
Bellipotens Panopes, fortissima dextera Lausi
Insidiata feris,
Gaudebat arcum tendere.
Denique Centauris quid ad hostica promptius arma?
Gens animosa meae
Consentit asto Cynthiae.
Tela, rudes quercus. Aliquot concurrere visis,
Ipse pavens clypeo
Gradivus optet protegi.
Arboribus iactis oculi figuntur; et una
Faucibus immodice
Quassis molares excidunt.
Antithesis.
Quis mihi silvicolas tumido crepat ore bimembres,
Monychon atque Pholum?
Ut venatores fuerint, quos corpore misto
Pindus et Ossa tulit;
Hinc honor accedet Dianae castra secutis,
Eximiumve decus?
Utilius sapiens ventosa lauda carebit,
Quae nihil artis habet.
Obicis Aeaciden sed non in plebe ferarum
Haeserat Aeacides.
Quem non tentasset Meleager; hic obvius instar
Straverat hinnulei.
Ursorum cuneos solus turbabat Achilles;
Solus in antra ruit.
Ille truces catulos, matre inspectante leaena,
Eripuisse datur.
Si leo se contra mosset, divulsa iubatum
Fregit in ossa patrem.