Latin
Silvarum Liber II. Eclogae, Apiarium, Parthenia.
Jacob Balde, Poemata 7.0
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Wiguleum Vanerottum. Rusticantur, ut vides, Musae meae: apibus Invigilant; peregrinantur: e via tamen ad te divertere iubentur, admitte: noverunt sodales eiusdem contubernii, Wolfgangum Solfasium, et Claudium Garemannum, viros humanissimos. Tecum hospitae silvas obibunt et campos. Fluminaque ac collium umbracula: in quorum recessibus sanctissimos Penates colis. Audimus iam nostra quaedam, iisdem in aedibus, ad aurium animique honestam voluptatem usurpari. Ode de Vanitate Mundi, modo iucunda dissertationi, modo concentibus materiam praebet. Quo propius spem venio, receptum iri, quaecumque fidibus remissis hic lusimus: nimirum, postquam enthusiasmis irruentibus fatigati, divinioris ferociae stimulos excusseramus. Arcus et testudo semper intenta pariter rumpuntur. Et habet nonnumquam, nisi fallor, aliquid delectationis tenuis avena, quo masculinum barbiton caret. Pastorales Odas, latissima significatione Eclogas inscripsi, non nescius, hoc sive canendi, sive sermocinandi genus, Lyricis vatibus familiare non esse. At enim neque singuli Silvas scripserunt, in quibus resonare possent. Deinde, cum Lyra propria pastorum sit; cur non Lyrico metro aeque ac Heroico, gaudia ruris emodulanda videantur? Apiarium nostrum introgressus, miraberis Apiculas, in latere Christi, cruci affixi, mellificantes. Dignum mihi videbatur spectaculum, cui intenderem curam. Dedi hoc etiam amicitiae Philippi Bernartii, viri (quod ipse novisti), amantis Crucem, et in caelestium contemplatione rerum assidui, caeterae eius sollicitudines prae hac elanguent. Conspirantia paene vota iunxistis in idem propositum, uterque vivendi caussas anteponit vitae, uterque in ultimus habet. Quae maior hominum pars primis, Fortunae bona. Ambo aequabili tenore morum, et miti humanitate gratiosi. Ipsa virtus, extra claustra coetusque religiosos positis gaudet cultoribus, et mysticae cum Deo necessitudinis aperit commercia: unde placidarum mentium oritur pulchra consensio; et in caeteras actiones, manifesta redundat conscientiae laetitia, tibi Vero, Vanerotte clarissime, nec Parthenia nostra, tertiam libelli partem, displicatura confido, castos Versuum lusus ac pios. Oetingam usque et si qua alia itinera conficies, Augustissimam Die Matrem veneraturus, comitabuntur. Vale, nobilis ac strenue Vir, Marianae Legationis Auctori fave!