Latin
Silvarum Liber II. Eclogae, Apiarium, Parthenia., VII. Christo Cruci Affixo Aenigma Samsonis. Ode .
Jacob Balde, Poemata 7.13
Unproofread scanNot analysed yet
Floribus expressum iam flavet in ilice mustum:
Ex supernate favo
Iam liquitur vindemia.
Gustemus totis fas est incumbere labris.
Suavis enim Dominus
Iessea firmat Carmina.
Exiit obscure sponsus dicebat Hebraeus,
De comedente cibus.
Dulcedo de fortissimo.
Gryphum solvo tuum, Samson. Aliquidne Leone
Fortius esse potest?
Quid vero melle dulcius?
Atqui non ego te miror, funusve iubatum.
Pendulus iste Leo
Utrumque vincit robore.
Cum rugit, trepidant silvae, turbatur Olympus;
Et pavefacta tegunt
Horrore vultum sidera.
Quanta fames! Totum captis cum Manibus Orcum,
Haud secus ac teneram
Iniecit agnam faucibus.
Demerso Pharaone mari, postquam avia circum
Tesqua, rei scelerum
Verpi vagabantur greges;
Quot timidos damas, turpes laceravit et ursos,
Indomitosque boves,
Et contumaces bubalos!
At nunc ille Leo suspensus in arbore, nullum
Terret, et illecebris
Invitat omneis mysticis.
Errat apum generosa cohors per inane cadaver.
Melle fluunt oculi,
Venter, palatum, bracchia.
Adspicis, utque manus ferro traiectus apertas,
Utque pedes rigui
Nectar propinat sanguinis!
Mite caput vergit: Lateris patet alveus ingens.
Vindicis absque metu
Quivis scelestus praeterit.
Dulce mihi lignum; dulces in vulnere clavi;
Dulciaque geritis
Salvete Regis pondera.
Ante mel efficient blattae; vinumque labruscis,
Quale Cyprus generat
Aut clara Lesbos, effluet;
Quam me pigra tui capiant oblivia, Iesu:
Cuius in ambrosio
Haec vernat Hybla funere.
Calliope, fatis est mellis: redeamus in urbem,
Fila remitte Lyrae
Favosque mecum divide.