# Poemata 7.6.1-68

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber II. Eclogae, Apiarium, Parthenia., Laus Christi Jesu, Servatoris et Detestatio Iudae Proditoris. In persona, lines 7.6.1-7.6.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/7.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/7.6.1

Tit. Ergo Daphni iaces! Nunc in ovilia
Irrumpet rabies saeva Lycaonis
Nunc impune leones
Dentem per capreas trahent.
L. Idmon, qui potuit Daphnida prodere:
Hic idem potuit prodere patriam;
Ignotaque cicuta
Matris rumpere viscera.
T. Albis candidior Daphnis oloribus,
Sambuci niveo flore fragrantior,
Verna lenior aura,
Pomis mitior aureis.
L. Idmon indomitis bobus atrocior,
Apris horridior deterior lupis
Feta saevior ursa,
Heu, tantum potuit nefas!
T. Talis caesaries, Daphni, fuit tua;
Qualis lana nitet succida quae crocum, et
Guttas noctis odoras,
Et succum violae bibit.
L. Infami Bavio flagitiosior,
Corvis improbior, castore nequior,
Immansuetior uro,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Qui stantis faciem viderit aequoris,
Aut campos vario germine consitos:
Formam vidit amoenam,
Vultum Daphnidis optimum.
L. Idmon vulnificis asperior rubis,
Ventis barbarior, durior esculo,
Putri vilior alga,
Heu, tantum potuit nefas!
T. Tales, Daphni, tuae, pulcher, erant genae;
Quale est, si cerasum molle, quod albicat
Et pinguedine flavet,
Moro sanguinea linam.
L. Labrusca fatuae vitis acerbior,
Taurini sanie fellis amarior,
Vappa tetrior atra,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Dulcis, Daphni fuit vox tua; fagino
Ut si quis tepidum lac bibat e scypho:
Labrum cuius acanthus
Ornet, non hederis sine.
L. Idmon et vetula vulpe dolosior.
Et trima Charicli fele procacior,
Ipsa peior hyaena
Heu, tantum potuit nefas!
T. Qui vidit placido lumine turtures
Convivere sibi, fontis ad ostium;
Formosissima vidit
Grati lumina Daphnidis.
L. Damoetae catulo luxuriosior;
Porco sordidior, putidior capro,
Iracundior angui,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Cui dicam similes, Daphni tuas manus?
Dicantur similes frondibus arborum:
Quae, ceu brachia, malum
Stanti nobile porrigunt.
L. Idmon, quibus ego te confodiam probris?
Quibus dirum Furiis devoveam caput?
Idmon mulgeat hircos:
Scindat vomere littora.
T. Heu! iam tristis ager squalet, et humidum
Deflet Fata nemus, floridus, omnium
Quondam certa voluptas,
Daphnis; nunc dolor omnium.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
