Latin
Silvarum Liber II. Eclogae, Apiarium, Parthenia., II. Apum solertia in Domicilio sibi deligendo. Ode.
Jacob Balde, Poemata 7.8
Unproofread scanNot analysed yet
Virgineae volucres, divina quis impetus egit
Intrare Christus viscera!
Vix fuit Icariae maior fiducia pennae:
Certe minor felicitas.
Huc dolus, an virtus; Fortuna, an casus, an error
Post vestra duxit proelia?
Sed Deus ipse, puto. Minimis qui Maximus auget
Suae tropaea Gloriae.
Ille novam, sapiens terrarum lusor in Orbe
Deduxerit coloniam.
Pectoris ille sui profugis patefecerit Aulam,
Lepore captus civium.
Ut celebrentur Apes, triplicis sub tegmine Mitrae
Quae melle Tybrim temperant:
Ter quater et vere felices vos quoque dicam.
Isto sub Alveario.
Quamvis purpureae desint insignia Romae.
Primaeque claves Insulae;
Nec cedro sedes, Italo nec picta sit auro:
Compensat hospes omnia.