Latin · Sapphic stanza
Silvarum Liber III. De moribus veteris ac novae Germaniae. Nobilissimo Iuveni, Ode IV. Matronarum veteris Germaniae laus: Alamannidum nostri saeculi, quae Al'
Jacob Balde, Poemata 8.4
Unproofread scanNot analysed yet
Unde Germanus memorate Musae,
Non prius visis scatet hortus herbis?
Unde tot natas rear esse Lappas?
Dicite Vati.
Temporum quid non minuit vetustas!
Nulla nostrates Iuvenis rigore
Vicerat: iam vix levitate vitae
Vicerit ulla.
Apulas quondam numerare matres,
Totque non comptas licuit Sabinas:
Scorta quot famae modo prostitutae
Castra sequuntur.
Ante centenas fuit illa messes
Virginum florens seges atque messis:
Nulla pingebat placitura castum
Unguine vultum.
Nulla vel pago tenui Lycoris
Nata, vendebat pretico pudorem:
Cruda lenoni, scelerisque probrum
Ferre superba.
Altior sanguis, Iove digna proles,
Arduae certans humeris Dianae,
Non recusabat famulae diurnos
Ferre labore.
Illa tantisper posita recenti
Purpura, tritam retinens lacernam,
Prima discussis tenebris sub ortum
Stabat in agro.
Hic et aestivum tolerare sidus
Et sitim, plenis operata spicis;
Donec increscens reducem vocavit
Montibus umbra.
Teutonum fontes, properate retro!
Nam retro virtus Veterumque fama
Cessit, et morum tenues in auras
Gloria fugit.
Virginum multae sibi nomen aptant:
Virginum mores aliis relinquunt.
Uberis sexus quota se fatetur
Teutone natam!
In foro fontem veniunt ad unum
Dissono cultu, Thymele Latina,
Tusca Barine, Lalage Britanna,
Franca Neaera,
Conde luctantes meretrix papillas.
Displicet, quae se tegit indicare.
Arguit caecos animi recessus
Pectus apertum.
Quid magis fictum? Lacrimae docentur
Nescias veri simulare guttas.
Regnat alternis, leve Maius extra,
Intus Aprilis.
Talis incedat soboles Iaphetis?
Semper inconstans, variaeque lunae,
Prona mulceri novitate rerum
Femina gaudet.
Cum fenestratas lapis Indus aureis
Hausit et mixti tremulis elenchi
Sardiis ludunt; vetitum profana
Quidlibet ausit.
Haec tamen Solis minimum calorem
Increpans, quovis morietur aestu:
Frigidam pavo nisi motus alis
Ventilet auram.
Omne languenti nimium. Gravatur
Carbaso; damnat leviora pennis
Texta, sublimem quibus ad volatum Utitur Eurus.
Pompa ducenda est? Ferat una, quot nec
Mula portabit onerata vestes.
Pone turritam Cybelen videbis,
Ante Dionen.
Specto cristatam. Superi, tenetis!
Tam sacrum nullos fabricavit Aetna
Sulphur in usus!
Subter ingentem petasum capillus
Horridae praefert aliquid Medusae.
Fallor, an caudam capiti pudico
Fixit equinam?
Quale portentum mulier iubata!
Forsan et sicam teneat latentem.
Immo iam quaedam caligata prodit:
Adspice ferrum;
Haeret affixum lateri Camillae.
Flava bellantis Rosimunda Rheni,
Miles o nostris Alamanna campis
Fulvia salve.
Sic decet palo solidare vires,
Et manu totum pepulisse sexum:
Quando iam torpor nimius viriles
Fluxit in enses.