# Poemata 9.3.1-68

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber IV. Threni, sive lamentationis Videntis vastationem Germaniae, Threnodia III., lines 9.3.1-9.3.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/9.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/9.3.1

Quod Calmarinum, ruptaque Botnia
Immittat hostes; quod medium supra
Stockholma pontum nixa palis:
Dira licet, tolerare possim.
Cur suecus ipso nascitur in sinu?
Non ex Codano littore singuli,
Qui me cruentant, prodierunt:
Ipsa tuli quoque parricidas.
Sensi nocentes, quos ab ovilibus
Ad alta duxi culmina gloriae;
Pennaque, stivaque, et molesta
Forfice, lanificumque pisis.
Quae educavit, quae peperit sibi
Tot Proditores? Eutropii dolis
Saevique Ruffini et reverso
Immorior Stiliconis aevo
Me spes amici credula perfidi
Ventis egentem pavit inanibus.
Me ponte subducto labantem,
Impulit in barathrum minister.
Fridlandus, Orbis prodigium, meas
Conatus in me vertere lanceas;
Totumque demens, ut perirem,
Cum Furiis Acheronta movit.
Ex hoc, gementum si mala compares,
Squalore toto nostra superbiunt.
Oppressa curis, pota fletu,
Et cineres epulata vivo.
Avara quid non diripuit manus?
Detracta torvus praedo monilia.
Gemmasque dolates avorum
Extulit, Attalicosque cultus.
In templa versus luxuriae furor
Scelestus, execrabilis, impudens;
Sedes adorandas, at aurum
Sacrilegio temeravit ungui.
Vel in rapinas irrevocabiles
Cupido vertit trans maris aequora:
Vel hausit inspectante coelo
Flamma sacram populata gazam.
Intra Penates arma minantibus,
Germane, praebes pabula Vandalis.
Cerdo paludatus triumphat,
Inque tuo bene dormit ostro.
Conchyliatis lixa tapetibus
Praesepe sternit: raptaque pocula:
Circumdat in morem nolarum,
Cornipedum quatienda collo.
Incestus ut si grex volat,
Ferale tectis omen et incolis;
Fugantur harpyiis columbae:
Tota domus spolianda prostat.
Quid damna defles? Vilius ipsimet
Te perdidisti, nil tenuis spei
Scintilla, et fortuna crebris
Arietibus labefacta cessit.
Crudelis, ah! quo non rapuit fames!
Glans querna, furfur, mus, asini caput
Stetit talento. Suntne tanti
Fila gravis diuturna vitae?
Quibus reservor suppliciis nocens?
An longiori ludibrio necis?
Non vito, sed sustento mortem:
Poenaque diminuenda, crescis
Desideratas solvite, Noricae,
Florum coronas, velaque candida
Mutate: non isti, Puellae,
Conveniunt mala vestra formae.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
