Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XII. Danturne gradus Podagrae?
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
PAucis respondeo: Podagrici gressus formant, sed gradus non amant. sed medice loquamur. Tres delineant. Primus incipientium est, quacumque aetate, quocumque tandem modo, vel fato accitus. ablatis causis aufertur; redeuntibus redit. Secundus proficientium inter calices, et, si vis, inter culices curarum identidem pungentes, cum iam saepius nervis assultatum est, et intestinus calor officium pedum impedivit. Causa fuerit, indolis prima ad genu submissio. Nos inclinationem dicimus. Accesserit iuvenilis vitae licentia: quae ad viriles annos perducta, quia semel stabilem pedem fixit; tam facile pelli se non sinit. herbis autem et bonis verbis placari potest. qualia in nostro Poemate damus, sin helluaris in popinis, quisquis es, exhausta dolia scias vappam relinquere, vasis evacuatis iubeberis et faeces, et vasa colligere. Tertius gradus est Perfectorum, coagulatam Podagram assuetudine dolendi nutrientium. De hac intelligendus est Ovidius pronuntiasse: Tollere nodosam nescit medicina Podagram. Invaletudinis suae tempora, non curriculo solis et Lunae metiuntur: non annis et mensibus; sed accrescentibus tophis, et articulorum nodis computant: quomodo olim barbari Iapones.