# Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.13.1

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XIII. An fuerit humor Podagricus, qui Auctorem, anno saeculi huius quadragesimo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.13.1

Affirmandi causae istae possunt esse. Prima. Intra pedem integrum, nullo flictu saucium, nullo rumore laesum, haesit calor et dolor. Non fuit inflammatio exterior; non ignis Antonianus; non erysipelas; non carbunculus; non alia sideratio. Quid restat praeter salsuginem causticam? quae est Podagra. adde: quod eundi facultatem, laevo pede intercepto, penitus abstulerat, sed et stupor plantam propter consensionem invaserat, tumultuantibus interea caeco more stricturis quasi vibrantes aciculae confligerent. signa, quibus initiamur ad profundissimum Patientiae mysterium. Secunda. Urebat miris, sed veris modis: (tormento alterius Orbis) quod factitare solet Podagra, sicubi castra metari vult. Aperuerat Medicus suram (nam ibi malum latebat) involutam cataplasmate, quod unguenti Hispanici genus est; bullas acrimonia excitantis; pestem scilicet cruciantem extracturus. prae calore nervum meum torquente, uncti fervoris fascias et medicamenta circum posita vix senseram. Tertia. Undevicenas noctes diesque insomnes duxi, pedestri foco incubans. Quam miser est, cui obdormiscunt pedes, et caput vigilat! qui sapit, characterem hunc notet. Quarta. Cetera valebam. Caput serenum: Spiritus liber, et utcumque ex acerbitate hilaris. de die aliquanto laetior, et dissertationibus eutrapelicis consentiens. Tempore autem nocturno dolor semper excandescere et aggravari coepit. Quid ad humorem Podagricum requiras praesentius? Quinta. Tollere nescivit nostrum Medicina dolorem.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
