Latin
1.13.2.1 to 1.13.2.3
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.13.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid tandem fuerit, succubuit labor, non iuverunt domesticae thermae: non sudatoria, non botanici frictus, herbarumve salivae, nulla fumigatio. donec invisam dolendi causam ipse dolor absumpsit. Vix duo menses suffecerant abstergendis faecibus, ex antro Taenari ortis. Hinc mea Musa Regaliter, Non ignara mali miseris succurrere discit. Dubitandi vero, aut etiam negandi rationes sunt istae. Prima. Nemo Medicorum, paroxysmum meum, ad dignitatem Podagrae legitime electae, sustinuit evehere; nihil consulare aut trabea dignum. haerebant intra Philosophicorum accidentium cancellos. dolores meos Academica tantummodo oracula quam latissime personuere. honorabant: sed non curabant. Secunda, Nulli Galenico in mentem venerat interdicere vino: cum tamen haec multorum sit princeps cura; aliquorum tota. Achilles ultimus, eius Mater undosa Thetis: urceus aqua plenus. Tertia. Interdiu amoenior quies erat. Noctem furiae vexabant. calamitas pedetemptim crescebat; donec agminatim increbresceret. Quarta Ratio dubitandi. Una hirundo non facit ver: nec unus paroxysmus aestatem, sive ardentissimum morbum. neque si domus ex aliqua parte vitium ducit, idcirco tota statim censetur esse ruinosa. Quot silicernia, incurvi senes, silices cernunt: sepulcrum tamen non spectant. Fatemur quidem, omnia tempore concidere: cui et Colossus Rhodius succubuit, firmioribus utique plantis, marmorea basi, subnixus; quam corpora nostra. minimus digitus unius pedis crassior fuit dorso Algerii Flecutii. pollicem triginta ventres nostri Derefici Pamphagi (ex Libya adducti) non aequassent. Ego, qui non tantum spectator, sed primarius Actor, huius Comoediae scenam implevi; litem sic decido. Paroxysmum hunc vehementem, quo stimulabar, omnino videri fuisse Dominici morbi qualemcumque prodromum, ac metatorem, a Podagra Amazone missum: ut exploraret situm loci: an idonea castra ad pedem montis figi possent. Bis aditus temptatus, non integro successu. nam anno quadragesimo, insidiosus humor, more latrunculorum clam et sensim irrepens, usque ad internodia poplitis pervenerat: tamen absque ignito fomite, et pulvere pyrio. Creabat molestiam magis, quam dolorem. Cum ulterius penetrare non posset, spe delusus evanuit, insequente anno, eiusdem humoris genius, maiore comitatu, saeviore nequitia, multaque bile suffusus arietavit in crura: et tamquam iam peritus locorum nervum belli aggressus est; circum vallato poplite, genuum tenus. inde cuniculis ductis (nam omnis defensio iam praeventa erat) inopino lapsu interioris surae spatium hostiliter occupavit totum: tantaque vi efferbuit, medicatos sulpure ignes in viciniam spargens; ut crederem biliosum Martem, et claudum Vulcanum in obsidione hac furere. Me hercule, non tantum iste pes hoc incendiario apparatu, sed et Pedemontium Italiae expugnari poterat, Postea vero quam adverti Sinonias fraudes;