Latin
1.21.10 to 1.21.11
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.21.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
An serio cupiat liberari vinculis, quibus impeditus est. Nam si sanguis infectus exaestuet; etiam sano hepate, etiam cum firmo et Herculeo stomacho: accedat autem prona bilis effusio, quam iracundia poculis concitata provocet: huic Februa suaserim, vivo flumine se purget: qualiscumque Nazaraeus fiat: donec mitigata indole, et canalibus, per quos stygius humor meat, rursus oblimatis, purior liberiorque sanguis sincero per venas fluxu, dispensatus reflorescat: atque eiusdem temperamenti participes humani corporis columnae, pedes inquam assurgant, atque adeo totus homo a miseria respiret. Venus, ira, furor, indignatio, vinum, studia, vigiliae, labores, copia, inopia nullo ordine continuata, nulla moderatione interpolata, turbidum chaos excitant; et tandem ex summo capitis vertice, ad imam basin haud dubie provolvent. Carolus Piso, Medicus praestans, narrat Iuvenem Italum hoc praecoci malo afflictissimum, omnis usu veneris vinique repudiato, intra triginta sequentes annos stimulum arthriticum postea sensisse nullum. sapiet, quisquis credere audebit. Quod si Medico suadente camphoram, aeger amphoram rapiat, quasi male intellexisset, in suam libidinem affectans surditatem: is enimvero, magnis passibus, properabit ad nullos passus.