Latin
1.22.4 to 1.22.6
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.22.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
ilico venam laxari iubet viso pure, quale tantummodo foedum quasi de cribro parce stillaverat; quum intelligeret massam sanguinis infectam esse; eandem venam bis terve solvi, mandat. denique nihilo meliore manante tabo, super saniem, per Hecaten exspuens imperat vice bis dena rumpi, interea meditabundus ac fremens inambulare. Linquitur Iuvenis aeger animo, tenebris oculos praecingentibus. Casu alter Medicus in Aula spectatissimus intervenerat. aspicit horrens, et exclamat: Quid hoc? quid agimus? quid patimur? emissam sanguinis copiam sequitur anima. iam in labiis sedet exspiratura, ocius odores, unguenta, rosae, balsamum. Quae est Ista prodigalitas? ne quidem limaces absque omni succo, etsi non optimo, nempe tamen suo vivunt. Hoc est carnificem agere, non sospitatorem. Tunc enimvero alter, graviter et modeste: Parcius ista o Frater: (hoc amoris honorisque titulo, multo ante animorum studiorumque coniunctio, familiaritatem imbuerat.) Utique praesenseram, aliquod deliquium hanc exinanitionem secuturum neque ignoravi, ita phlebotomiam instituendam esse, ut tamen anima conservetur in corpore. Tu vero disce: hunc quartum et vigesimum esse, quem isto curandi modo sacris manibus eripiam. Addidit subinde causas existimatae temeritatis suae, sive potius virilis propositi. Quando enim omnem cruorem vitiatum, inquiebat, veternus quidam in coactam saniem pavit, ut sani nihil appareat; ad extrema, hoc est, strenua remedia veniendum est: nec plus sanguinis relinquendum in corpore; quam sufficiat Animae servandae, et tantum non ex domicilio suo evolare dubitanti: Quantum scilicet mellis parcis apibus, per hiemem relinquimus; ne fame pereant. Nam quidquid hoc casu posito medicamentorum sumptuumque ingesseris, in ventum et miserum truncum corporis effudisti. Cum sontica vis reliquiarum praevalet; et in pus ingesta, quasi anancaea ubertate convertat. Quidquid egeris, actum erit. Haec ille. Idoneis deinde liquoribus, vino praesertim generoso roboratae sunt vires. repletae venae ea mensura, quae reliquam pestem bonitate superfusa superans excederet, atque domaret: totum immo hominem iam sandapilae debitum, expulso contagio, in novum vitae florem converteret. Quid multis? convaluit egregius Iuvenis; vidique sanissimum, et multis postea annis superstitem? etiam Sacerdotio inauguratum. Ceterum integra valetudine restituta; cum cenula sospitatoribus parata esset; iamque soteria biberentur: Krempsio iucundum erat, fratrem risu amoeno traducere. imitabatur alterius horrendum clamorem ringentis, et prae stupore vociferantis: aegrum sic curari, ut quam mox ad plures mittendus videretur. Ut proximus capulo est! ut carnificem egi! citaret iam vespillonem suum, et provocaret ad feretrum. Alter, quamvis inter vina molliter exsultans, ideoque vitra saepius increpitans, obstupescebat tamen adhuc in confinio praeteriti horroris, et felici audacia curantis. interdum in Patientem inspiciebat, hilarisque curiose mirabatur, conclamatum adhuc vivere: