Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XXIV. Quae efficacissima remedia ad praecavendam vel propulsandam Podagram.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Tria periti memorant, maximo emolumento comprobata; semet Trium Gratiarum numero, et quasi nodo constringentia: parem medendi virtutem sortita. ut paene nescias, quodnam ex iis dignitate et efficacia praestet. Primum aiunt esse S. Inediam: Secundum, Inediam: Tertium, Inediam. Vid. Poem. num. 70. de Pecchio Cisalpino. Prudentiores vero Medici, quorum Ars non sola fames est, cum Hippocrate sanitatem ab inedia et satietate distinguunt: neque concedunt omnes morbos ieiuniis exstingui. Itaque, quamvis cibos digeri difficiles, ut pavones, fumidas, salsas carnes, aliaque huius nidoris edulia vetent: Podagricis tamen epulaturis, tam in coena, quam prandio, quattuor omnino honestissima fercula permittunt, impune sumenda. Primum ferculum, pisa et olera: Secundum, olera et pisa: Tertium, olera cum pisis: Quartum, pisa cum oleribus. Quae profutura impensissime commendant Medici Pythagoreae factionis. nam grata quaedam in iis varietas palatum oblectat: et nimia sagina stomachi non onerantur. I nunc, et Hippocrates eremitas hoc saeculo desidera.