Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XXXI. Macri an Pingues, Paroxysmis arthriticis sint magis obnoxii.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Quid me sollicitas captator importune? pro utrisque scripsi. In Agathyrso Stropha XI. XII. et XIII. ferociter intonant, nescio quid adversi Antagathyrso denuntiantes. Sed, ut verum fatear, si ad experientiam provocemus, praesagia illa pingues non magnopere percellent. Videmus graciles et crassos sonticis humoribus aequaliter affligi. Quid? et hoc in confesso est, Macilentos, calidiore Podagra frequentius torreri, prae adipatis: quos frigida, ut vocant, seu stupida potius, totos in cella facit elanguescere, sine magno, saepe sine ullo doloris sensu, viro digni. Unde hoc imbelle beneficium? masculo felle carent. quod effusum in macris accendit sanguinem, et vehementiores cruciatus interfusum excitat. quales perquam obtusi Pingues sentire vix possunt. ergo feliciores hac parte censebimus? hactenus. quid tum postea? ea propter nemo sanus, pro mediocritate honesti corporis, foedum abdomen paciscetur Ulterius progrediamur. Quot alia diversi generis mala, ut ne dicam omnia, infelices cucurbitas agminatim onerant! Tu Crasse, superbe miseraris Macros, quorum plantam stilla humanae calamitatis momordit nimirum, quia gressum sistere coguntur, et intra cortinam quiescere. Atqui pingues Pansae, vel sanissimi passum aegre moliuntur. Quale spectaculum populo praebet inambulans Trimalchio, ex macello vel dolio domum tendens? cuius inflata facies tumentibus buccis provocat ventos; et, nisi fallor, flabra saepe vincit anhelitu. Quale prodigium, homo triplex mento, simplex mente! considera, si potes, trutina, expende. Corpus immane gravat terram. aer respiraturo vix sufficit. aqualiculus gestatur in funda. venter sine fundo est. vallatur latus vix decempeda metiendum. femora cottidie crescunt in spatium, poplites nutant: genua labant: surae turgent, mulctralibus Helveticis pares, Quale spectaculum! malis Podagricus serrae tuae incumbere, et Carmine frui, quod contra Sallium Gintrionem exaravi, Valete viva cadavera. Salve macer Podagrice. utcumque miser: non tamen miserrimus. aspice sodes Colossum terribilem, adipe velut caemento coalitum; sibi graviorem quam aliis, Quoties in somnis occurrit visus Simon Gerlotius in speciem popae figuratus: credo alteram Nabuchodonosoris statuam oculis obiici, scilicet illam Podagra prosternet! immo vero parvus lapillus ex renibus decisus, Calculus nominatur, deiciet, confringet, obteret.