# Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.34

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XXXIV. Quae Podagra superbissima.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.34

Abiectisima, demisissima, quae non tumet, non inflatur. Paradoxum et hoc videbitur. ita tamen se res habet. Nam fastu in se recondita, neminem timet: omnes despicit: nullum Medicum curat; a nullo curatur, tanto enim acrius malitia intenditur, quanto secretius coquitur. Ut hanc Furiam Dii Deaeque! quae autem tumore pedis se prodit, quae inflatur; quasi libellum supplicem ad genua demittit, pro hospitii licentia: adesse indicans, quam conduxissent, haec omnem aversata hypocrisin, nihil simulate agit. Dignatur etiam mansuescere. ipsis Chirurgorum emplastris se submittit, clementior est, et mitius titillat.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
