Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XXXIX. Cur Auctor Poema suum, Lusum nuncupat,
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cur seria obtrudam, plus quam seria patientibus? Cui bono tetricum Carmen usurpassem? Cum monuerit Salomon: Date siceram maerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo. bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur. Proverb. 31. Demus ergo Hippocrenen Podagricis, et laticem Castalium his, qui laeso sunt pede. bibant, et obliviscantur calamitatis suae, et doloris sui non recordentur. Ideo certe miscuimus poculum Aganippide dulci, et liquidissimis facetiis plenum. Amara medicamina propinet Galenus, et eius asseclae: quorum professio est, occidere vel sanare. nos alia via incedimus. Quod tu autem antidotum exspectes a numeris sonantibus! expellant Podagram verba, quam non potest herbae? quod ab Iatrica facultate non extorseris; dabit Poetica? Lusum itaque voco, quia lusi. LUSI: quia noveram, multas aegritudines, Musico concentu, si non omnino tolli, saltem mitigari. LUSI: quia cum intelligerem officinas Pharmacopoeorum deficere; censebam necessario aperiendam esse apothecam Eutrapeliae, ab Apolline Medicorum et Poetarum Praeside, in Parnasso instructissimam. Quidquid eruditae venustatis crescit in Phocide, delibatum, iustaque temperie mixtum coniecimus in pedes, quibus Carmina utcumque ambulant; Podagrici utcumque stant. LUSI in illorum gratiam, qui dignissimi videbantur honestis delectationibus refici. Multi de Re publica optime meriti, consiliis utiles, prudentia clari, literis exculti: cumque acerbissime doleant, amoenissimi tamen sunt, et si altius cum Socrate philosophantur, ea facilitate incubant sanctissimae Apathiae suae; qua Sardanapalus plumis suis. LUSI denique et mihi. Seram vitem, et inde non bibam! coquam placentas, et nullam gustem! Quasi vero fidiculas (olim Tormenti genus) in pedibus prurientes non sentiam! Equidem numquam cuppedias tales fatiscentis naturae desideravi, ut tamen experior; obtruduntur gratis, vespertina crepuscula inclinatae aetatis, subobscuros ignes minantur. vereor, ut ne plena nocte, infestus Orion, Stellam unam alteramve nocentiorem, excusso femore, in pedes diffundat meos, tum demum vehementius, et Podagrice arsuros. Ab anno quadragesimo primo sulci aliqui ducti sunt: numquam experior obductos. prout tempestas est vel pabulum, semper aliquid circa nervos garrit. sed et hoc scio: sementis ludentium stimulorum, solet denique in iustam messem adolescere. sacer sim: nisi, dum haec scribo, transcurrentes igniculi primores digitos pedum lambant, tu fortassis blandiri dicas.