# Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.5

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLACII PODAGRICORUM PARS I., V. Quid Chymici sentiunt?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.5

Hi altissimi Naturae fossores, in ipsa Terrae viscera se penetrant. rerum veritatem et pondera ad ignem examinant; diu noctuque fornaculis intenti: forcipe versantes thesaurum in imis recessibus absconditum. Descendunt ergo ex Macrocosmo in Microcosmum: et Podagram tradunt, originem ducere, ex sale Naturae resoluto volatili, sive Mercuriali; velut tertio rerum omnium principio: qui stimulatus acrimonia peregrini sulpuris; dum nimium commovetur ex destillatione materiae pituitosae, bili mixtae; tam horrendam tempestatem in humano corpore excitet. Tartaro enim Microcosmi vehementius commoto, volunt et salem Naturae incendi. quo facto et balsamum eius vitale, et dulcis humor, quem radicalem vocant, necessario corrumpitur: Ceterum omnes morbos Chronicos sive fixos, difficulter auferri putant nisi per Hermetica.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
