# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.1

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, I.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.1

Demens. qui sacros Podagrae temerare labores
Ausus es, et foedis Dominam proscindere dictis.
Illa Iovis magni nurus est: quia filia Bacchi,
Ex Diua Cypri tota inde propago nepotum.
Morbi alii putribus caussi ex fomite nati:
Hunc produxit Amor, blandaeque licentia vitae.
Non est progenies flauae miseranda, vel atrae
Bilis; nec diri trahit ortum ex faece catarrhi.
Liber et alma Venus morbum hunc ex vite creaverunt.
Si tamen est morbus. negat Antricellus Iopas.
Dum persentit enim stimulos, et vulnera serrae
Urentis; vinum medicos deposcit in usus:
Impletosque trahit cyathos laetissimus aeger,
Uxori trepidae, et carchesia crebra neganti,
Non sine consilio, saevum persuadet acorem
Haustibus imminui. (spatiosi astutia ventris!)
Sic madidos soleis saepe aspicit, et fruitur Diis
Iratis. quia triste nigrum soit vertere in album.
Album sive rubrum, nil refert, haurit utrumque,
An Podagra tali quidquam pote dulcius esse?

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
