Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XIV.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Anne doles, quod habere pedes Natura tibi det,
Queis doleas? praestat, vel sic quoque habere dolentem.
Hasce tuae fabricae, quanta est, scito esse columnas.
Idolum Dagon, cum fractum, et imagine truncum
Absque suis iacuit pedibus; contemnere coepit,
Qui coluit. gaude. seu, et te scire fateris
Creber habere pedes. Quoties ex arte dolendum est.
(Praescribunt menses) iam iam poneris in Ara.
Tu caue, SANCTA DEI praesens ne destruat ARCA.
Nec contra hanc animi passus molire superbos:
Ne mordens terram recidas, membra omnia fractus.
Hoc age, Caelitibus magnis prosternere supplex:
Inque tua casum nullum umquam sede timebis.