Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXXI.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
Iamne igitur sentis Podagram prodesse volenti?
Haec tibi persuadens hortatur acumine multo,
Ut quamuis dulci spument carchesia musto,
Sobrius esse velis; nec non serare diaetam.
Intus adest monitor, Chironque domesticus angit,
Et fodit Aeaciden: NE QUID NIMIS ausa sequenti
Nocte lues. siccum praestabit radere littus.
Nauiget assuetus Bacchaeo in gurgite Saxo;
Westphalus aut aliquis: si iam non Alsata posses.
Quem seruire ferox Gallus docet atque sitire.