# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.34

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXXIV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.34

Bamba caret pedibus cerui: tamen obtigit illi
Millibus e multis longa et ceruina senectus.
Si leuior capream potuisset vincere cursu:
Defunctus tanto velocius isset ad Umbras.
Non minus hoc vere dictum tibi, Marce, putabis.
Vivere Fata diu cui concessere; negarunt
Ire diu. Quid habes igitur, quod iure queraris?
Si bona confluerent, non posses omnia ferre:
Ingenium, formam, fortunam, nomen, opesque,
Diuisit sapiens Natura; pedumque negando
Vsum perfectum, donauit caetera habere.
Ipsius sperare potes quoque Nestoris aeuum.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
