# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.38

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXXVIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.38

Ludicra vita Hominis Comoedia dicitur esse.
(Seria quin potius. scenae testantur Iobi.)
Quam tibi personam dederit Deus auctor agendam,
Ipse vides; non nolle pati, virtutis amore.
Si Podagram tolerare potes; feliciter actum est.
Dignus eris palma, dignus septemplice plausu.
Praeterea dum salsus acor desaeuit in artus:
Gratior est cessans; certa interualla capessis.
Respirare datur. (nec Sallius ipse negabit.)
Nil sapit assuetum. Iactatus Pleiade multa
In ponto, littus mercator et otia laudat
Valdius, atque horret scopulos, et monstra marine,
Expertos delectat enim mutatio rerum.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
