Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXXIX.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
Cur igitur tanto quidam bacchantur hiatu,
Incessuntque Deum? quoties scalpente Podagra,
Illapsus genuum tumor internodia vexat.
Vicino indignor Garilo vineta colenti.
Vix calor insinuat se primus, et emicat Eos,
Scintillatque dolor neruorum intercute morsu:
Tollit clamorem, quantum non confraga reddunt
Nimboso percussa Noto, tactusque Caphareus
Fulminibus. primo quoque Paulus Dorpius oestro
Percitus insanit. ciet ore tonitrua fisso:
Perque supinatas tralucent fulgura nareis.
Stuffo feras ululans imitatur nubilus omneis.
Ut setis hirsutus aper stridetque, furitque.
Quandoque auditur barrire. ante omnia vulpis
Gannitus, gemitusque, Chaos miserabile miscent.