# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.4

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.4

Haec mihi persuadent pensanti commoda, non tam
Esse male Opdagricis, quam Sallius ore canino
Arguit. utque probem, Livornum in olore cubantem
Convenio, quid amice vales? cane peius et angue.
Quomodo? distringar. Sunt vincula forsan amoris
Serica. Dic; restes. inclusus verminat ignis,
Et furit, et totam pedibus superingerit Aetnam.
Phantasus hoc dictat malesana in somnia natus.
Quaeso: non ulules adeo, quasi culleus arctet:
Quippe hic mordebat vero cane peius et angue,
Ardeo. diuine. pollex discerpitur astu:
Diuine. Ah uror! diuine. tendimus ultra!
Vis ut nulla virum, non ipsi exscindere possint
Pergamei et Coi: vivis sub caesare Morbo.
Accusas Podagram, quum sit mirabile donum.
Ardeo. titillat diuini flamma caloris:
Qualem de coelo fertur rapuisse Prometheus.
Ut Dii te rapiant glacialem ad Caucason usque.
Si mea non ficte tibi sors placet; accipe partem.
Ah! non sum dignus tam grandi munere Diuum.
Non est in votis hominum sors ista locata,
Sed Fatis, Fato regeris: tibi Fata ministrant.
Quod mulcet, Fatum est. tu felicissimus esto.
Dii tibi delicias dederunt artemque fruendi.
Gintrio quod munus daret, ut contingere posset
Fortunae hunc apicem? contentus sorte sua sit:
Vescaturque fabis, et lente, et furfure cano:
Tu lepores et sumen edis, Rhenoque lauaris.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
