# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.40

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XL.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.40

Parcius ista viris. aliquid concedimus ultro.
Non ego te totum iubeam obmutescere: nec sic,
Ut truncum exanimem, sine motu et voce iacere.
Strangulat inclusus dolor, atque exastuat intus.
Cum titillat apex Podagrae, da signa dolentis,
Suspira. tantum feriat ne sidera clamor:
Verbaque confundas summum laedentia Numen.
Ringere. quis prohibet? tamen hoc et simia rugis
Iracunda facit. porrectam contrahe frontem.
Os modice inspica. si quae peregrina notasti,
Gallica, mordendo labrum, proverbia funde.
Aut ex Cocaio strictim Macaronica misce:
Hoc liceat: fit fas. heic sancte barbarus esto.
Turpius innades famulos, incendia pleno
Ore vomens, et verba minax de turbine sacra.
Praemordet Soffron digitos, coelumque lacessit.
Mox tonat, uxori digna atque indigna precatus.
Scamna, trabes, crepidaeque volant, ac fragmina testae.
Diffugiunt serui pallentes morte futura:
Et nati ac natae trepida cum matre recedunt.
Praefectura domus Sicula non mitiar aula.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
