# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.41

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XLI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.41

Quid vero Salli: num rides propterea tu?
Quod querulo motu, variis quod gestibus edat
Signa sui moerens Federicus Gambara morbi
Imprudenter enim. quia ius habet; et eruciatum,
Quomodocunque potest, fallit. iamque arduus hinnit,
Cum dolor assultat. quid equo generosius? idem
Ingemit, ut turtur, quid turture castius? idem
Psallit, et in teneros accentus guttura flectit.
(Mollis enim semper Duro praestare videtur.)
Nonnumquam mugitum edit, quem taurus ad aras:
Corpore quum verso malefida securis aberrat.
Quid boue splendidius nitido? quid opimius albo?
Audiui saepe ut Libycum rugire leonem.
Quae fera Marmaricum superabit bellua regem?
Gintrio sicut apum puer ictus acumine, fedum
Ploraret, tanti est, adamantem in pectore ferre!

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
