Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, L.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.50
Unproofread scanNot analysed yet
His adeo monitis, atque haec exempla secutus
Laudatam speciem morbi excellentis honora,
Teque simul: ne degeneres a sanguine Regum.
Noscis: Corneadi quid dixerit Agesilaus,
Rex Siculus? men ergo fugis? (fugiebat: amicum
Cernere quod nollet, nec posset ferre dolentem.)
Huc propius succede toro. nil pertinet ad te
Huius tormenti, quod nostro in corpore faevit.
O animum, et nulli Fato tractabile pectus!