Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LVIII.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.58
Unproofread scanNot analysed yet
Aspice Richardum, nihil est iucundius illo.
Nam quoties inuadit acor, vepretaque prima
Neruus odoratur, iam iamque incalfacit ignis;
Erigitur, Thymelenque suam iubet ipse venire.
Ergo fuscum hilaris, fabellas narrat ab omni
Nasone excerptas. quidquid lepidi pedis usquam est.
Seu ficti, versique, refert. Ut aranea longos
Pro geminis breuibus mutata acceperit octo.
Aesacus ut Priami Gnatus longissima crura
In mergum conuersus auem: longissima magno
Laomedonte sata Antigone. ut sua brachia supplex,
Ante Iouem et moestum Patrem demiserit IO,
Officio functura pedum, modo facta iuuenca.
Cantatur Dryope subita radice retenta,
Quo minus aufugeret. pedibus cantatur equinis
Oxyrhoe Virgo campos peragrasse virenteis.
Quin et io Phaethusa, io Phaethusa tuarum
Vna soror, Phaethon: quae dum tua funera luget,
Nescio, quo fato, planta torpente ligatur.
Ter conata gradum moliri, stirpitus haesit.
Nunc quoque flens ramis electra liquentia sudat.
Narrat et anguipedes spatio super astra Gigantes
Pelion, et fractis iaculatos rupibus Ossam.
Nec te, Batte, silet: cui pes, cum currere velles,
In saxum obriguit: nec te pulcherrima quondam
Callisto, manibus curuis prona ire coacta.