Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXI.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.61
Unproofread scanNot analysed yet
Ennius ipse Pater nunquam nisi potus ad arma
Prosiliens dicenda; simul Podagraque meroque
Acriter incaluit: fecundum in carmina pectus
Concutiens, Oscos fudit claudo pede versus.
O utinam et Podagram laudasset versibus Oscis,
Talia dicturus. Magna est pollentia flammae
Scaeua Podagra tuae; quam Cascus sentio Vates.
Quem semel adgretta es, non evasisse potestur.
Pes torporatus taxim subsidit, ineptus
Ad quodvis itiner, plantam mordente gemursa.
Sed cum flatores sonuerunt, et meus arma
Scipio concrepuit, claros Dux inter homones.
Ambactus fecit nomen cur maximum Afer:
Continuo sumpsi magmentum, atque oxymus iui,
Ceu iuvenans. Romae dedit impancrata Libys se:
Cumque Duce unose benna per castra vehebar.
Aiutant, haustam Podagram esse ex bocare nostram.
Falla'st; et Latii futabunt probra metelli,
Quos inter Primanus eram. Manalia pauca
Ollic, pauca alica, et duri vix mamphula panis.
Ne dum taura, vel arna nitens, aut herbilis anser.
Rarenter bibitur. sic fert consuetio Martis.
Nec tamen ardus eram, gnixus Duce belligerante:
Punica quem clivem digneravere tropoea.
Calpar ibi rubrum simul exanclare licebat:
Scipiade in laudeis plera axamenta faculter
Fudi de cretere. gruebat spiritus in me.
Nil quactum in versu, sartum, nil querquerum esto.
Proinde, o vos Iuuenes, cascum sardate Poetam,
Fama celebrescens, laciat: quam gnarigat omnis
Parnassus. bliteam nolite putare Podagram.
Prodest, et Carmen celerissimum efficit: allos
Quantumvis retinente cuba, suramque catacem.
Volta hilara in spectu vestro, non cossa requiro.
Demage quisque dolet, qui Fatis topper obedit.
Si non es blennus, quae munico suscipe dicta.
Utere cautim ollis: EnnIque miniscere Quinti.
Iam sospes valeas: donec nex insipet Umbris.