Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXV.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.65
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla igitur pulset moerentem caussa querelae:
Quod nequeas pedibus, nequeas contendere cursu.
Optima pars hominis Cerebrum, virtusque loquendi.
Si viget et floret; quid curas deteriorem?
Caecus et inualidus, nec non incurvus Homerus,
Non multas, credo, peragrans transmiserit urbes:
At pro ciue suo, cuius sit gloria Vatum,
Septem urbes certant, Libycus non ambulat Hammon.
Orbe tamen toto cornuta oracula sparsit.
Sic aliquem in lecto recubantem Caesar adibit
Tanquam Cortinam, aut Tripodem. LECESTRIO gaude,
Te, quoniam baculo (tantum non Scipio factus)
Uteris, esse negas bipedem: pensante Podagra,
Esse Tripus poteris, nihil est tibi nuper ademptum,
Plures, ecce, pedes Phoebus dedit: insuper aeui
Diuinare statum, momentaque scire futuri.