# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.65

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.65

Nulla igitur pulset moerentem caussa querelae:
Quod nequeas pedibus, nequeas contendere cursu.
Optima pars hominis Cerebrum, virtusque loquendi.
Si viget et floret; quid curas deteriorem?
Caecus et inualidus, nec non incurvus Homerus,
Non multas, credo, peragrans transmiserit urbes:
At pro ciue suo, cuius sit gloria Vatum,
Septem urbes certant, Libycus non ambulat Hammon.
Orbe tamen toto cornuta oracula sparsit.
Sic aliquem in lecto recubantem Caesar adibit
Tanquam Cortinam, aut Tripodem. LECESTRIO gaude,
Te, quoniam baculo (tantum non Scipio factus)
Uteris, esse negas bipedem: pensante Podagra,
Esse Tripus poteris, nihil est tibi nuper ademptum,
Plures, ecce, pedes Phoebus dedit: insuper aeui
Diuinare statum, momentaque scire futuri.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
